Rozmiar: 15909 bajtów

1330. März 10.

Propst Prothiua und der Convent verkaufen dem Vincenzstifte zu Breslau ihren Zins von der obern Mühle bei Ohlau.

In nomine domini amen. Licet rerum temporalium negocia seu gesta ab humanis actibus aliquociens bene et provide disponantur, facile tamen ex defluxu temporis per oblivionis caliginem in dubium erroris vertuntur, ergo expedit ut eis litterarum testimonia longevam prebeant firmitatem. Hinc est quod nos Prothiua dei paciencia prepositus Domus dei ord. Prem. totusque conventus fratrum et sororum ibidem, scire volumus universos tam presentes quam futuros harum seriem litterarum intuentes seu eciam audientes, quod non illecti, non decepti, nec aliquem per errorem ducti. Sed bona et matura deliberacione nobiscum habita, premisso eciam semel atque iterum et iterum tractatu diligenti, de unanimi omnium nostrorum voluntate et consensu Vendidimus et iusto vendicionis et empcionis titulo interveniente dedimus Venerabili fratri domino Conrado Abbati Monasterii S. Vincencii prope Wrat. nostri ordinis predicti. Censum nostrum videlicet alteram dimidiam marcam pecunie usualis super Molendino superiori ante civitatem Olauiam, Pro duodecim marcis grossorum Pragensium ponderis Wrat. cum pleno iure et dominio eiusdem Molendini, quemadmodum iam dicta nostra ecclesia a multis retroactis temporibus hucusque pacifice possidet et possedit. Quam quidera pecuniam duodecim marcarum nos protestamur in uberiores usus ac utilitates prefate nostre ecclesie convertisse. Verumtamen prefatus dominus Conradus abbas cum suis fratribus, ac eorum pro tempore successores, memoratum censum nomine sui Monasterii perpetuis temporibus singulis annis in purificacione b. Marie virginis de antedicto Molendino tollent et recipient ac hereditarie libere possidebunt. Et cum nichil videtur esse factum ubi adhuc super est aliquid faciendum, preterea per resignacionem originalis privilegii cedimus et renunctiamus omni actioni ac iuri quod nobis in censu et dominio predicti Molendini conpeteret vel unquam conpetere posset in futurum. Nolentes itaque hanc nostram vendicionem iusta de causa rite et racionabiliter factam per nostrorum quempiam successorum aliqualiter revocari, Accedente nichilominus ad hoc annui visitatoris nostri ordinis videlicet domini Nicolai prepositi Succouiensis favore et licencia speciali, Cuius eciam sigillum una cum nostris sigillis ad maiorem securitatem et cautelam omnium premissorum presentibus est appensum. Actum et datum Sexto Ydus Marcii a. d. M° CCC XXX° presentibus nostris fratribus ac sororibus Alberto priore, Boguslao procuratore, Mathia plebano de Dobirna, Swantoslao custode, Talislaua priorissa, Eua circatrice, Gerdrude de Lapide, et aliis de conventu, necnon discretis viris dominis Tilcone plebano de Prositcz, Paulo plebano in Valicz, Arnoldo plebano de Roscochow, et honestis viris Jescone sculteto de Dobirna, Heinrico sculteto de Zelesna, et Siffrido sculteto de Vrowindorf, et aliis quam plurimis tidedignis.

Aus der Matrica S. Vincentii II, XXI.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów